utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270110

Charter 00270110
Charter Number: 00270110
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1212
Date Type: Internal, A.D., Regnal

map View Map
Charter:
Anno uerbi incarnati mccxii cicli decennoualis xvi regni regis Iohannis xiii ultimo die Februarii conuenerunt apud Scypdun dominus Simon abbas cum suis et Robertus de Bascheruille cum amicis suis Qui Robertus dixit quod conuersi de Scypdun ceperant de terra sua et iunxerant terre nostre Prefatus autem abbas posuit se de hoc super uerumdictum legalium hominum qui tunc ibi fuerunt Qui cum de hoc nichil certum dicerent abbas pro bono pacis dedit Roberto unam marcam argenti et ipse Robertus quietum clamauit imperpetuum ipsum abbatem et domum nostram de omni iure et clamio quod habuit uel habere potuit in omnibus terris que tunc tenuimus et usque ad illum diem tenueramus presentibus tunc ibidem Radulfo de Ailesbyr cellerario nostro Hugone de Leueken monacho Gaufrido Caluo et Baldewino conuersis fratre Willelmo de London preceptore hospitalis de Hoggesyag et fratre Ricardo socio suo Ricardo filio Walteri de Mortune Yruoi Malet Rogero de Cranford Burchardo forestario Radulfo le King Fulcone fratre suo et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter