utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270114

Charter Number: 00270114
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, Event, Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit uniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Iohannes filius Osberti de Santerdune pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum concessi et hac mea carta confirmaui abbatie sancte Marie de Thama et monachis ibidem deo seruientibus totam Budeham pro qua singulis annis soluent sex denarios et croftam illam quo uocatur Bothme et Delput et pasnagium xxx porcorum in bosco meo et curtem ubi grangie eorum site sunt Et preterea concessi eis tenere de me et heredibus meis illam dimidiam hidam que fuit Hoking et Wlfwini patris Thobin tam in terra arabili quam in pratis et pasturis pro v solidis annuatim michi et heredibus meis reddendis sicut carte patris et fratris mei testantur et partem nemoris cum ipsa terra que iacet iuxta croftam Waldgiue et iuxta crucem grangie predictorum monachorum sicut fosse et diuise terminales testantur et carte fratris mei Roberti Quare uolo et firmiter confirmo quatinus hec omnia predicta habeant bene et in pace teneant soluta et quieta et libera ab omni exaccione terreni seruicii sicut carte patris et fratris mei testantur Testibus Willelmo clerico de Santerdun Adam clerico de Cennor Iohanne de Santerdun Thoma filio eius Rogero de Claidune Ricardo Percehaie Ricardo de Horsendune Roberto Costetin Iohanne de Turre Facta est autem hec confirmatio in die sancti Michaelis proximo postquam rex Anglie Ricardus et Baldewinus Cantuariensis archiepiscopus iter arripuerunt uersus Ierosolimam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter