utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00279039

Charter 00279039
Charter Number: 00279039
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement, Verdict
Date: 1281
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
In dei nomine Amen Presenti pagina pateat uniuersis quod cum inter religiosos uiros nostre diocesis fratrem Ricardum abbatem et conuentum de Thame ordinis Cisterciensis ex parte vna et fratrem Willelmum abbatem et conuentum Oseneye ordinis sancti Augustini ex altera super quibusdam decimis et aliis iuribus parochialibus de loco seu area de Northoseneya quam infra limites parochie dictorum abbatis et conuentus Oseneye nobilis vir dominus Edmundus comes Cornubie monachis prefati ordinis Cisterciensis imperpetuum deo seruituris ibidem sub certis finibus et terminis designatis pio proposito nuper dedit suborta [esset] materia questionis predictis abbati et conuentui de Thame tam humiliter quam instanter petentibus a nobis Oliuero permissione diuina Lincolniensi episcopo locum seu aream predictam deo dedicatam pontificali benediccione solempni sicut iuris et moris est primitus insigniri prefatis abbate et conuentu Oseneye se opponentibus et asserentibus ex aduerso id de iure fieri non debere cum id in grande preiudicium et dampnum ipsorum quantum ad decimas oblaciones et alia iura parochialia inde sibi debita si fieret cederet manifeste fuissetque incontinenti ex parte predicti abbatis de Thame pro se et suo conuentu coram nobis in iudicio constituti ex sana consciencia constanter propositum et nobis in presencia partis alterius instanter oblatum quod cum omni promptitudine parati erant per quamcunque ydoneam caucionem nostro iudicio vel arbitrio faciendam dictorum abbatis et conuentus Oseneye indempnitati quantum ad decimas et alia omnia supradicta protinus prospicere parte eorundem canonicorum post aliqua verba consentiente similiter in idem tandem nos pro bono pacis et quiete parcium confouenda certos diem et locum partibus de consensu eorundem expresse ad audiendum et suscipiendum ordinacionem nostram cui alte et basse se submiserant in predictis de plano duximus assignandos At illi expedire se breuius intendentes et ordinacionem nostram amicabili composicione sua ui prudencius preuenientes se inuicem sub forma inferius anotata ante them interim concordabant videlicet quod dicti abbas et conuentus de Thame vnanimi consensu et voluntate sua predictis abbati et conuentui Oseneye fideliter promiserunt pro recompensacione dampnorum que eisdem canonicis per subtraccionem seu retentionem decimarum personalium et ortorum ac aliarum minutarum decimarum tantum hactenus acciderunt seu accidere poterint in futurum occasione ingressus monachorum eorundem in aream de Northoseneye supradicta [quod] triginta sex solidos et octo denarios annui redditus in loco competenti et eisdem canonicis vtili dictis abbati et conuentui Oseneye prestare de cetero futuris temporibus teneantur se ac omnes alios ordinis eiusdem in loco seu area predicta deo seruituros ac ipsorum omnium successores coniunctim et diuisim ad prestacionem eiusdem annui redditus in forma predicta faciendam per suas patentes litteras obligando volentes etiam et consencientes expresse quod nos hoc ipsum pronunciemus ordinando ad quam ordinacionem et pronunciacionem [per nos super omnibus et singulis predictis faciendam] audiendam admittendam et ratificandam et vlterius in negocio benediccionis petite ac ordinacionis per nos faciende et ad iurandum in animas suas et ad faciendum pro eis quicquid ipsi facere possent si presentes essent dicti abbas et conuentus do Thame dominum Warinum abbatem domus de Gracia [dei] eiusdem ordinis procuratorem suum fecerunt et litteraliter ordinarunt attento tamen quod si dictus dominus comes Cornubie vel ad instanciam dictorum monachorum seu motu suo proprio quandam peciam terre iuxta capellam de Frees quam Walterus de Crocforde aliquando de dictis canonicis pro dimidia marca per annum tenuit prefato Waltero quiete et pacifice restituat in futurum seu predictas dimidie marce annuus redditus ad manus dictorum canonicorum per impetracionem dicti Walteri seu quoquomodo iure pristino reuertatur extunc ad prestacionem eiusdem annui redditus dimidie marce predictis canonicis nullatenus teneantur annuo tamen triginta solidorum redditu supradicto remanente nichilominus semper saluo quousque in loco competenti ad vtilitatem dictorum canonicorum in comitatu Oxonie tantundem annui redditus dictis canonicis racionabiliter prouiderunt cum effectu ita tamen quod pro annuo triginta sex solidorum et octo denariorum redditu memorato predicti monachi nullam vendicare sibi vel allegare possint immunitatem seu quietanciam contra canonicos prelibatos vel ipsorum successores do locis et terris infra parochiam predictam per dictos monachos aut successores eorum de cetero adquirendis Que omnia et singula fideliter obseruare et nichilominus omnimodas maiores decimas prediales bladi garbarum et feni de terris et pratis ab ipsis monachis seu aliis quibuscunque eiusdem ordinis in parochia predicta canonicorum Oseneye hactenus adquisitis et deinceps adquirendis predictis canonicis et eorum successoribus seu procuratoribus cum omni integritate sine fraude et difficultate qualibat fideliter persoluere nisi cum eisdem canonicis aliter super eisdem decimis possint amicabiliter componere et in nullo omnium predictorum unquam de cetero contrauenire prefati abbas et conuentus de Thame pro se et aliis quibuscunque eiusdem ordinis infra aream predictam de Northoseneye de cetero habitaturis et ipsorum omnium successoribus in verbo veritatis et sacerdocii predictis canonicis promiserunt fideliter et iurarunt subicientes se omnes et singulos monachos supradictos ac omnia bona sua in dioces[e] Lincolniensi videlicet existencia ac omnes successores suos iurisdiccioni et cohercioni nostre et successorum nostrorum ut quociens idem monachi forsan fidem fefellerint in predictis possit ipsos statim visis patentibus litteris suis inde confectis de plano et sine strepitu seu figura et ordine iudiciali de die in diem per interdicti suspensionis et excommunicacionis sententias ac bonorum suorum sequestracionem compellere ad plenam obseruacionem omnium predictorum non obstantibus priuilegiis seu indulgenciis generalibus seu specialibus cuiuscunque tenoris existant prefatis monachis seu ordini Cisterciensi communiter vel diuisim a sede apostolica vel aliunde concessis seu concedendis quibus omnibus ac aliis exceptionibus et omni supplicacioni ac beneficio inintegrum restitucionis appelacionibus prouocacionibus defensionibus et remediis uniuersis quibus se contra premissorum aliqua defendere forsan possent specialiter et nominatim in scriptis renunciarunt expresse sicut hec omnia et singula in litteris suis patentibus de quibus supra fit mencio oculata fide videmus contineri Cumque die a nobis prefixo partibus antedictis ad recipiendum ordinacionem nostram sicut superius est expressum dictus dominus Warinus abbas domus de Gracia Dei dictorum abbatis et conventus de Thame legittimus procurator ex parte vna et frater Robertus dictus Maynarde canonicus domus Oseneye ac dictorum abbatis et Conuentus Oseneye legittimus procurator ex altera coram nobis pro tribunali sedentibus legittime conparentes litteras dictorum abbatis et conuentus de Thame patentes de quibus fit mencio sepe supra nobis ostenderent et omnia contenta in eisdem recognoscerent insuper viua uoce hinc inde simul communi uoto petentes concordiam et composicionem eandem auctoritate nostra firmius roborari confirmari et quod perpetuo valeant per nos insuper ordinari nos ad instanciam et de consensu vtriusque partis expresso composicionem predictam cum omnibus et singulis contentis in eadem auctoritate nostra roboramus confirmamus et hec omnia futuris temporibus fideliter obseruari debere consimiliter ordinamus locum de quo ac locum in quo et terminos in quibus annuus redditus predictus solui debeat sic de vtriusque partis expresso consensu describentes videlicet de manerio ipsorum monachorum de Otteleya comitatus Oxonie et ad festum natiuitatis gloriose virginis proximo futurum medietas annui redditus predicti et reliqua medietas ad festum Annunciacionis eiusdem gloriose virginis proximo sequens in capella beati Thome martiris extra portam Oseneye et sic de anno in annum imperpetuum nisi partes interim super hiis aliter duxerint componendum ad quorum omnium obseruacionem in forma predicta faciendam vtramque partem predictam de ipsius expresso consensu sententialiter condempnamus Quas composicionem ordinacionem et sentenciam nostram predictas ambo procuratores predicti coram nobis cominus constituti acceptarunt et se ac dominos suos omnia predicta fideliter obseruaturos in animas eorundem dominorum suorum prestito iuramento corporali iurauerunt quas etiam composicionem ordinacionem et sentenciam nostram volumus ordinando vtrique conuentui predicto sine mora dispendio recitari et illas ab eisdem protinus euolgari et suis patentibus litteris hinc inde conficiendis et parti alteri liberandis sine calumpnia qualibet approbari et sic demum munus petite benediccionis inpendi ac canonicis predictis super opposicione sua predicta in perpetuum silencium imponi ad hec execucionem huius ordinacionis et sentencie nostre in forma predicta de die in diem de plano et absque strepitu vel ordine iudicii si necesse fuerit faciendam necnon et interpretacionem seu declaracionem eorum que forsan dubia diminuta fuerunt vel obscura quociens necesse fuerit vel oportunum equanimiter faciendam nobis et successoribus nostris exnunc reseruamus expresse Actum et datum apud Ludam octavo kalendas Septembris anno domini mcc octogesimo primo et pontificatus nostri secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter