utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00290017

Charter
Charter Number: 00290017
Cartulary Title: Kalendar of Abbot Samson of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie fidelibus Samson dei gratia abbas sancti Edmundi et totus conuentus eiusdem loci salutem Notum sit uniuersitati uestre nos unanimi assensu et uoluntate concessise et dedisse et presenti carta confirmasse Iohanni Coco seruienti nostro pro seruitio suo et heredibus suis viij acras terre arabilis de cellario nostro extra uillam sancti Edmundi tenend de nobis et successoribus nostri in perpetuum per seruitium duorum solidorum reddendorum annuatim cellerario nostro ad duos terminos scilicet ad pascha xii d et ad festum sancti Michelis xii d Quare uolumus et firmiter precipimus quod prenominatus Iohannes et heredes sui habeant et teneant prenominatam terram libere et quiete plene et integre per iamdictum seruitium pro omnibus seruitiis et consuetudinibus et auxiliis Huius autem nostre concessionis anno incarnationis domini mcxcviii facte hii sunt testes Robertus prior [hermerus supprior]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter