utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00290060

Charter
Charter Number: 00290060
Cartulary Title: Kalendar of Abbot Samson of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Samson dei gratia abbas sancti Edmundi et totus conuentus eiusdem loci omnibus hominibus suis francis et anglis salutem sciatis quod nos communi consensu et uoluntate concessimus Benedicto filio Ricardi de Blacheham et heredibus suis ad tenend in feudum et hereditatem aput Thymworde terram que fuit Theodrici salua consuetudine et rectitudine que Abbati sancti Edmundi debetur de illa terra et Cherlesworde in feudam firmam salua firma tali qualem eadem uilla reddere solet scilicet duas firmas per annum ad cellarium monachorum plenarieet preter has firmam que uocatur firma sancti Edmundi et preterea reddendo singulis annis ad extremam firmam de Ornigheseord xx solidos et Lachesforde in feudam firmam Quare uolumus quod prenominatus Benedictus et heredes sui habeant et teneant prenominata tenementa cum omnibus pertinentiis libere et quiete plene et integre ut prescriptum est Hec autem concessio facta est in pleno capitulo anno incarnationis domini mcxcviii coram Roberto priore Hermero subpriore Ioscelino cellerario Hugone sacrista et camerario Ricardo precentore Mauritio et Herberto capellanis Magistro Stephano Magistro Herueo Magistro Rogero de Walsingham Magistro Gileberto Roberto de Flamuill dapifero Ricardo de Hichewrde Roberto de Haltstede Galfrido de Waluetham Adam Talebot Mauritio pincerna Salomon de Wepstede Durando de Elmeswelle Radulfo ianitore Iohanne de Lauardin Iohanne de Pakeham et multis aliis apud sanctum Edmundum xvij Kalendis Iunii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter