utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00300009

Charter 00300009
Charter Number: 00300009
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1244 - 1245
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Roberti Morsel de Blida concessi et quietum clamaui in perpetuum de me et heredibus meis priori Blide et conuentui totum ius meum et clamium quod habebam uel habere poteram in omnibus terris et tenementis cum pertinenciis que fuerunt Reginaldi ianitoris infra villam de Blida et extra Ita quod ego Hugo nec heredes mei nec aliquis pro nobis uel per nos nullum ius neque clamium in predictis terris et tenementis cum pertinenciis de cetero exigere uel vendicare poterimus Pro hac autem concessione et quieta clamacione dederunt mihi prior et conuentus decem solidos argenti de gersum in mea magna necessitate Et ut hec mea concessio et quieta clamacio rata et stabilis permaneat sigillum meum huic scripto apposui in testimonium Actum apud Notingham[] in itinere justiar[] Anno regni regis Henrici filii Johannis xxix Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter