utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00300039

Charter 00300039
Charter Number: 00300039
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi quod controuersia mota inter Willelmum de Balne et Celiam uxorem eius ex una parte et fratrem Willelmum Burdun priorem de Blida et eiusdem loci conuentum ex altera de una marcata annui redditus quam predicti Willelmus et Cecilia exigebantur dedictis priore et conuentu pro quadam quieta clamacione prepositure et tolonei uillate de Blida et iiii bouatarum terre et quarte partis unius bouate terre in Barneby quam Willelmus filius Hugonis pater predicte Cecilie fecit quondam priori et conuentui de Blida per amicabilem composicionem in hac forma quieuit uidelicet quod predicti prior et conuentus pro se et successoribus suis concesserunt soluere dictis Willelmo et Cecilie dictam marcam annuam ad festum sancti Andree et ad Pentecost[] per equales porciones ad totam uitam dicte Cecilie Et prenominati Willelmus et Cecilia obligauerunt se et heredes suos per omnes terras tenementa et mobilia sua ad seruand[] dictos priorem et conuentum et successores suos indempnes uersus quoscumque heredes dicti Willelmi filii Hugonis si eos heredes uel aliquem nomine eorum contigerit aliquid iuris uel clamii in dicta marca annua uel aliqua parte ipsius marce exigere in tota uita ipsius Cecilie saluo tamen iure heredum dicte Cecilie in dicta marca post mortem ipsius Cecilie In cuius rei testimonium []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter