utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00300230

Charter Number: 00300230
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Walterus dei gracia Ebor[] archiepiscopus Angl[] primas salutem in domino Laudabilem hospitalitatem in religiosis uiris priore et conuentu de Blida approbantes et suarum possessionum tenuitatem cum confluente ad eos circumquaque hospitum multitudine appendentes ne sub consuete largitatis pendere deficiant uel tepescant set potius per leuem recreacionem fortius ad sussepcionem peregrinorum et hospitum animentur diuini amoris intuitu et puro compassionis affectu eisdem damus concedimus et auctoritate pontificali confirmamus et sue hospitalitatis augmentum quinque marcas argenti annuas de ecclesia de Weston[] per manus ipsius qui eiusdem pro tempore rector fuerit in perpetuum capiendas nomine pensionis medietatem ad festum sancti Martini et alteram medietatem ad Pentecosten Quod ut ratum et stabile in posterum perseueret presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari ad dicte confirmacionis concessionis et confirmacionis memoriam sempiternam Datum apud Scroby iiii Id[] Junii pontificatus nostri anno xxxiiii Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter