utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00311016

Charter
Charter Number: 00311016
Cartulary Title: A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Galfridi filii Odonis de Willweby dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Radulfo Bugg[] de Notingh[] et Margarete uxori sue quinquaginta et septem acras terre de dominico meo in Willweby simul cum dominico messuagio meo in eadem villa tenend et habend predictis Radulfo et Margarete uxori sue et heredibus eorum vel asingnatis eorum et heredibus asingnatorum eorum de me et heredibus meis libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinenciis reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unam libram cymini vel duos denarios ad festum sancti Martini pro omni servicio seculari et exactione et demanda Pro hac autem donatione concessione et carte mee confirmatione dederunt mihi predicti Radulfus Bugg[] et Margareta uxor eius quinquaginta marcas argenti de gersuma Ego vero predictus Johannes et heredes mei warantizabimus predictas quinquaginta et septem acras terre cum pertinenciis predictis Radulfo Bugg[] et Margarete uxori sue et heredibus eorum vel asingnatis eorum et heredibus asingnatorum eorum contra omnes gentes in perpetuum Ut autem hec mea donatio concessio et carta mee confirmatio rata et stabilis permaneat in[posterum] presenti carte mee sigilli mei munimen apposui [hiis] testibus dominis Almarcio de Reginaldo de Colewic Willelmo de Heriz militibus Ricardi de Wyverthon[] Ricardo Pite Waltero [] ithon[] Henrico Kitte Henrico le Taillur Waltero Punche Waltero Marescall[] Roberto Bugg[] Galfrido et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter