utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00311017

Charter
Charter Number: 00311017
Cartulary Title: A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Receipt
Date: 1240
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant omnes hoc scriptum visuri vel audituri quod ego Johannes filius Galfridi de Wyllwebi recipi de Radulfo Bugg[] de Notingh[] totum debitum quod mihi debuit pro terra quam mihi emit in villa de Wyllwebi exceptis sex marcis argenti die dominica proxima ante Natale Domini anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quinto et quod habeo predicto Radulfo in convencione quod ei faciam habere confirmacionem carte mee eiusdem terre de domino Johanne de Eriz qui dominus est eiusdem feodi et de domino Roberto le Vavasur cui datum est servicium illius terre sub pena octo marcarum quod ipse Radulfus tenebit predictam terram de Roberto le Vavasur pro eodem servicio pro quo de me tenuit scilicet pro duobus denariis vel pro una libra cymini pro omni servicio et demanda Confirmacionem vero predicti Johannis et Roberti faciam predicto Radulfo habere ad Pasca anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis vicesimo quinto sub pena predicta Hoc autem fideliter tenere affidavi et iuravi et super obligavi omnes terras meas ubicunque sint in Anglia in manu domini regis et in potestate ut me restringat istam conventionem tenere omni apellacione remota et ad maiorem securitatem presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo Pite Roberto Bugg[] Galfrido Bugg[] Waltero Punch Toma de Rempestona et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter