Charter Document - 00311409
Charter Number: 00311409
Cartulary Title: A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1182 - 1183
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1182 - 1183
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Petrus de Cosham omnibus hominibus suis et amicis francis et Anglis salutem Sciant omnes tam presentes quam futuri me dedisse et hac carta mea confirmasse ecclesie de Rading[] et monachis ibidem Deo seruientibus pro salute anime mee et omnium parentum et amicorum meorum totam terram meam de Witheleia infra burgum et extra burgum cum omnibus pertinenciis in perpetuam elemosinam tenend libere et quiete de me et de heredibus meis pro quater xx libris de gersuma quas predicti monachi mihi dederunt et per unum bisantium quem mihi et heredibus meis annuatim reddituri sunt infra octauas sancti Jacobi apud Rading[] pro omni seruitio et omni consuetudine Si autem aliquod seruitium uel consuetudo de terra prefata ab aliquo exigetur ego Petrus et heredes mei terram illam per omnia adquietabimus et cartam istam warantizabimus T Philippo de Duna Walterio de Oxeneford Reimundo mercatore multisque aliis testibus