utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00320325

Charter Number: 00320325
Cartulary Title: The Beauchamp Cartulary, 1100-1268
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1257
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter Paganum Barun [de] Alencestr[] et Agnetem uxorem eius ex una parte et Robertum de Baginghedena ex altera videlicet quod prenominati Paganus et Agnes concesserunt et ad terminum tradiderunt pretaxato Roberto unam acram prati in prato quod vocatur Wodemedwe cum pertinenciis suis illam scilicet acram que jacet juxta pratum Radulfi de Cruse que vocatur Barnardisacre habend et tenend [de] prenominatis Pagano et Agnete et heredibus eorum vel eorum assignatis prenominato Roberto et heredibus suis vel eius assignatis a festo beate Marie in Martio anno regni regis Henrici filii regis Johannis xli usque ad terminum octodecim annorum proxime sequentium completum libere et quiete absque calumpnia predictorum Pagani et Agnetis vel eorum heredum Prenominati vero Paganus et Agnes et heredes eorum vel eorum asignati predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis totam prenominatam acram prati cum pertinenciis usque ad finem dicti termini contra omnes homines et feminas warantizabunt Pro hac autem concessione traditione et dicti termini warantizatione prenominatus Robertus dedit pretaxatis Pagano et Agneti viginti solidos sterlingos premanibus Et ad majorem huius conventionis securitatem utraque pars huic conventioni sigillum suum apposuit Hiis testibus Rogero Osmund[] Simone de Scholthull[] Willelmo filio Alexandri Willelmo Cradok[] Waltero Eswy et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter