utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330017

Charter
Charter Number: 00330017
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Bodin concessi dimisi et liberaui Willelmo Chese totam terram illam que iacet inter pratum de Paris et terram Hugonis le Boltere extra portam orientalem Oxonie in parrochia sancti Petri apud predictam portam orientalem habendam et tenendam de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis libere quiete et integre in feodo et hereditate reddendo inde annuatim michi et heredibus meis sex solidos pro omni seruicio et exactione ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis tres solidos et ad Pascha tres solidos Et ego Ricardus Bodin et heredes mei warantizabimus predicto Willelmo Chese et heredibus suis totam prenominatam terram contra omnes homines mares et feminas Pro hac autem concessione dimissione et liberatione et warantizatione predictus Willelmus Chese dedit michi uiginti solidos sterlingorum in gersuma Et quia uolo quod hec mea concessio dimissio et liberatio et omnia sicut suprascripta sunt firma et stabilia in perpetuum permaneant presentem cartam sigilli mei munimine corroboraui Hiis testibus Thuraldo Corduanario Rogero Paruo Roberto Waldri Symone filio Iohannis Willelmo de Chiltone Laurentio Ruffo Edmundo Capellario Iohanne Kepeharm Roberto Capellario Radulfo Scriptore Willelmo Bike et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter