utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330025

Charter
Charter Number: 00330025
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1265 - 1266
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Crompe Oxonie dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Philippo clerico filio Walteri Mercatoris et Letie uxori sue duo mesuagia cum pertinentiis in parochia sancti Petri in oriente extra portam orientalem uidelicet illa duo mesuagia que iacent ex parte orientali terre dicti Philippi inter terram dicti Philippi et terram dicti Iohannis quorum unum mesuagium protendit a regia uia ultra uiuarium linealiter usque ad pratum quod uocatur Paris et continet in latitudine ad caput australe quinque ulnas et unum quarterium et curtilagium de alio mesuagio continet in longitudine a muro in curia uersus dictum pratum nouemdecim ulnas et dimidiam et in latitudine iuxta dictum murum ad capud superius septem ulnas quarterium et ad aliud capud duas ulnas et dimidiam ulnam et unum quarterium saluis michi et heredibus meis gabulo dicti mesuagii uersus terram meam et haya usque ad dictum pratum sicut terra mea docet et demonstrat tenenda et habenda dicta duo mesuagia cum pertinentiis de me et heredibus meis uel meis assignatis sibi et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete bene pacifice iure et hereditario saluo michi et heredibus meis uel meis assignatis itinere libero ibidem eundi equitandi et cariandi prout necesse fuerit ad alia tenementa mea reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel meis assignatis ipsi et heredes sui uel sui assignati quatuor solidos ad duos anni terminos uidelicet ad festum sancti Michelis duos solidos et ad Pascha duos solidos pro omni seruitio seculari exactione et demanda Et licitum est michi et heredibus meis uel meis assignatis dicta duo mesuagia cum pertinentiis et cum omnibus aliis tenementis dictorum Philippi et Letie et heredum suorum intus et extra distringere et in suburbio et infra muros si qua habuerint infra quotienscumque aliqua pars dicti redditus annualis in arreragio fuerit Si autem ita contingat quod dictus redditus annualis unius anni integri in arreragio fuerit per unum annum et per tres dies quod absit dicta duo mesuagia cum omnibus suis pertinentiis ad me uel ad heredes meos aut assignatos meos soluta et quieta reuertantur Et ego predictus Iohannes et heredes mei uel mei assignati warantizabimus acquietabimus et defendemus totam predictam terram cum pertinentiis sicut prediuisum est contra omnes gentes tam mares quam feminas tam Iudeos quam Cristianos predictis Philippo et Letie et heredibus suis uel suis assignatis per predictum seruitium in perpetuum Pro hac autem donatione concessione warantizatione acquietatione detentione et presentis carte mee confirmatione dederunt michi predicti Philippus et Letia uiginti solidos in gersummam Et ut hec omnia predicta firma et stabilia permaneant huic carte in modum cyrographi confecte tam ego predictus Iohannes quam predicti Philippus et Letia sigilla nostra alternatim apposuimus Hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxonie Iohanne de Colleshulle et Rogero le Saucer tunc balliuis Waltero Aurifabro Galfrido fratre suo Iohanne Fileking Willelmo Pille Stephano ligatore librorum Iacobo clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter