utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330039

Charter Number: 00330039
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Dilectis sibi in Cristo custodi et fratribus hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie Iohannes de Mora custos domus scolarium de Mertone in Oxonia rector ecclesie beati Petri in oriente et eiusdem loci scolares salutem in domino Ut uos aream uestram quam de dono domini nostri regis Anglie illustris optinetis trescentum pedes continentem in longitudine et quater uiginti pedes in latitudine sicut est contentum in carta domini regis ex opposito hospitalis uestri predicti infra limites parochie nostre ecclesie sancti Petri in oriente Oxonie iuxta uestram uoluntatem includi faciatis et eam a quocumque episcopo catholico de licentia uenerabilis patris domini Lincolniensis episcopi loci diocesani dedicari procuretis ad corpora mortuorum in hospitali predicto ibidem sepelienda uobis licentiam quantum in nobis est concedimus presentium tenore specialem In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum commune fecimus apponi Dat Oxonie in crastino Conuersionis sancti Pauli apostoli anno regni regis nostri Eduuardi uicesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter