utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330040

Charter 00330040
Charter Number: 00330040
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Die Iouis proxima post festum Natiuitatis beate Marie uirginis anno regni regis E filii regis H xxv inter magistrum et fratres hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie ex parte una et Iohannem dictum de Farendone de Oxonia ex altera parte conuenit in hunc modum uidelicet quod predictus Iohannes concessit remisit et pro se et suis heredibus et assignatis omnino quietum clamauit predictis magistro et fratribus et eorum successoribus imperpetuum totum ius et clamium quod habuit uel habere potuit aut ipse uel heredes sui aliquo modo habere poterunt imperpetuum in tota illa placea que iacet extra predictam portam inter tenementum ipsius Iohannis et predictum hospitale ita quod predicti magister et fratres et eorum successores dictam placeam possint includere quodam muro lapideo altitudinis trium pedum et dimidii pedis in toto et sic inclusam tenere pro quodam cimiterio ad corpora mortuorum ibidem sepelienda secundum formam carte quam predictus dominus rex Edwardus eis inde concessit et confirmauit ita uidelicet quod predictus Iohannes uel heredes sui uel assignati sui nichil iuris uel clamii in predicta placea decetero uendicare uel exigere poterunt imperpetuum salua tamen eidem Iohanni et suis heredibus et assignatis imperpetuum quadam uia ab alto uico iuxta tenementum Roberti de Brackele et Agnetis uxoris sue usque ad domum ipsius Iohannis ibidem de latitudine duodecim pedum ad minus cum libero introitu ad predictam domum suam et cum libero exitu quotienscumque et quandocumque uoluerint absque aliqua contradicctione uel perturbatione predictorum magistri et fratrum et suorum successorum imperpetuum Et predicti magister et fratres uel eorum successores nullum murum leuabunt nec leuari facient in longitudine predicte placee a tenemento predictorum Roberti de Brackele et Agnetis uxoris sue usque ad tenementum predicti Iohannis nec etiam inter tenementum suum et placeam supradictam Et predicti magister et fratres et eorum successores clausuram predicti introitus sumptibus suis propriis facient et sustentabunt imperpetuum Et ad omnia premissa ex utraque parte fideliter obseruanda imperpetuum parti istius scripti penes predictos magistrum et fratres remanenti predictus Iohannes sigillum suum apposuit et relique parti eiusdem scripti penes predictum Iohannem remanenti predicti fratres procurauerunt sigillum maioratus Oxonie apponi eo quod predicti fratres tempore confecctionis presentis scripti ad commune sigillum suum aduenire non potuerunt promittentes tamen fide media se sigillum suum commune predicte parti apponere quam cito id facere poterunt oportune Hiis testibus Philippo de Ow tunc maiore Oxonie Andrea de Pyrie et Iohanne de Coleshulle tunc balliuis eiusdem uille Iohanne de Ow Thoma de Sowy Henrico Gamage Ricardo le Especer Roberto de Wormenhale Radulfo le Mercer Andrea Culuert Ricardo de Waledene clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter