utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330041

Charter 00330041
Charter Number: 00330041
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Die Iouis in uigilia Omnium Sanctorum anno regni regis Edwardi filii regis Henrici uicesimo quinto inter magistrum et fratres hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie ex parte una et Robertum de Brackelee de Oxonia et Agnetem uxorem suam ex parte altera conuenit in hunc modum uidelicet quod predicti Robertus et Agnes concesserunt remiserunt et pro eis et heredibus suis seu assignatis omnino quietum clamauerunt predictis magistro et fratribus et eorum successoribus totum ius et clamium quod habuerunt uel aliquo modo habere potuerunt in perpetuum in tota illa placea que iacet extra predictam portam inter tenementum ipsorum Roberti et Agnetis a predictum hospitale ita quod predicti magister et fratres et eorum successores dictam placeam possint includere quodam muro lapideo altitudinis trium pedum et dimidii pedis in toto et sic inclusam tenere et habere pro quodam cimiterio ad corpora mortuorum ibidem sepelienda secundum formam carte quam predictus dominus rex Edwardus eis inde concessit et confirmauit ita uidelicet quod predicti Robertus et Agnes uel heredes eorum aut assignati nichil iuris uel clamii in predicta placea decetero uendicare uel exigere poterunt in perpetuum saluis tamen eisdem Roberto et Agneti et eorum heredibus aut assignatis in perpetuum quadam uia ab alto uico iuxta tenementum Iohannis de Farndone usque ad domum ipsorum Roberti et Agnetis ibidem de latitudine duodecim pedum ad minus cum libero introitu ad predictam domum et cum libero exitu quotienscumque et quandocumque uoluerint absque aliqua contradicctione uel perturbatione predictorum magistri et fratrum et suorum successorum in perpetuum Et etiam dicti Robertus et Agnes pro eis et heredibus suis uel assignatis concesserunt eisdem magistro et fratribus et eorum successoribus totum aysiamentum de quodam muro qui dicitur Hulewowe inter domum dictorum Roberti et Agnetis et terram magistri et fratrum ita quod predicti magister et fratres et eorum successores predictam placeam usque ad predictum murum possint in perpetuum includere paruo claustro quod porci non intrent ad predictam placeam decalcandam Et predicti magister et fratres et eorum successores predictam clausturam sumptibus suis propriis facient et sustentabunt inperpetuum Et ad omnia premissa ex utraque parte fideliter obseruanda parti istius scripti penes predictos magistrum et fratres remanenti predicti Robertus et Agnes sigilla sua apposuerunt et relique parti eiusdem scripti penes predictos Robertum et Agnetem remanenti sigillum dictorum magistri et fratrum commune est appensum Hiis testibus Andrea de Pyrie tunc maiore Oxonie Thoma de Hencxseye et Iohanne de Coleshulle tunc balliuis eiusdem uille Philippo de Ew Iohanne de Ew Thoma de Sowy Henrico Gamage Ricardo le Especer Roberto de Wermenhale Radulfo le Mercer Andrea Culuerd et aliis Dat Oxonie die et anno supradictis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter