utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330042

Charter 00330042
Charter Number: 00330042
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitiam littere presentes peruenerint Willelmus de Norwico perpetuus uicarius ecclesie beati Petri orientalis Oxonie salutem in domino Uniuersitati uestre notifico per presentes quod ego Willelmus predictus quantum in me est ob euidentissimum defectum cimiterii quem religiosi uiri magister seu custos et fratres domus hospitalis beati Iohannis Baptiste extra portam orientalem Oxonie actenus passi sunt et adhuc paterentur pro corporibus pauperum ad idem hospitale confluentium et inibi pro tempore decedentium sepellienda nisi de nouo cimiterio et ampliori prouideretur eisdem concessi simpliciter et pure quod illam aream quam optinent inclusam ad locum cimiterii de dono domini nostri regis Anglie que iacet ex opposito predicti hospitalis uersus partes australes dedicari faciant per uenerabilem patrem dominum Oliuerum dei gracia Lincolniensem episcopum loci diocesanum uel quemcumque alium catholicum per predictum patrem ad huiusmodi dedicationis officium deputandum et eam ex nunc et in perpetuum libere pure et quiete habeant et dedicatam teneant pro huiusmodi corporibus predictis sepeliendis in eadem absque contradictione calumpnia seu alia quacumque exacctione uel demanda renuntians omni iuri acctioni et querele quod et que michi nomine uicarie mee predicte aduersus magistrum et fratres predictos occasione predicte aree de cetero pertinere poterunt in perpetuum Preterea uolo et concedo sicut prius quantum in me est quod hec mea tam pia tamque necessaria concessio rata sit et firma et quod realiter fiat secundum formam et modum quam et quem dicti magister et fratres duxerint procurandum et prout uidebitur sibi oportunum Et ad perpetuam memoriam huiusmodi concessionis mee predicte sigilli mei impressionem presentibus apposui Dat Oxonie die Sabbati in festo Animarum anno domini mcc nonogesimo Hiis testibus Andrea de Pyrie tunc maiore Oxonie Thoma de Hencseye et Iohanne de Coleshille tunc balliuis Philippo de Hou I de Hou fratre eius Nicholao Aurifabro Ricardo le Especer I Aurifabro Andrea Culuard Iohanne Wit Henrico Gobiun et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter