utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330071

Charter
Charter Number: 00330071
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1271 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
A limitacione hundredi de Bolendene quod dicitur Tubrige usque ad pratum de Paris tota illa placia quod iacet iuxta pontem pertinet ad feodum hospitalis et hoc ex dono regio quia Godefridus de Crawecumbe inde saisiuit hospitale nomine regis presentibus balliuis Oxonie et aliis fidelibus ut fratres hospitalis de predicta placia disponerent et ordinarent ad sua aysiamenta Terra que fuit Willelmi Chese est de feodo hospitalis similiter et terra illa quod dominus Winchendone est de feodo Similiter et terra Alexandri le Wimplest est de feodo Et insuper uia prioris sancte Fredeswide que extendit se per mediam curiam dicti Alexandri est de feodo hospitalis Willelmus Ioie inhabitat terram que fuit Matildis et habet cartam ab hospitali et hospitale habet cartam Matildis Rogerus le Boltere habet cartam de terra sua ab hospitali Filia que fuit Willelmi Ace habet terram que fuit Iohannis Husewif habet cartam et in illa carta non habet warantizationem Willelmus le Prute habet cartam ab hospitali et tenet pro xvi solidis et Andreas Halegod percipit nummos et male quia sex solidi fuerunt de antiquo feoffamento alii decem solid ipse emit pro debito suo a Gileberto Caretario et dedit hospitali Iohannes de Banebur tenet terram de hospitali sed per uxorem Terra que Radulfus le Mediere quedam puella tenet et habet cartam Terra Henrici le Combere est de feodo hospitalis et terra Iohannis Mocke et terra Gileberti Bockeulle sunt de feodo Adam Faber habuit cartam de terra sua sed eam resignauit Rogerus Scriptor tenet terram in feoudo sed non habet cartam Thomas Tinctor tenet duo edificia et habet cartam Matheus Edredus tenet de antiquo feffamento ab hospitali Walterus Godecnaue similiter tenet de antiquo feffamento Thomas de Walinford et Gilebertus le Boltere tenent terram que fuit Laurentii Rufi et habent cartas ab hospitali et ille Laurencius Rufus habuit cartas de toto suo tenemento sed postea ius suum resignauit prout inferius patebit Eadmundus le Capeller frater Eaddredi le Boltere tenuit terram ab hospitali sed hoc fuit per Laurencium Rufum unde Eaddredus le Boltere heres ipsius Eadmundi totum ius quod habuit uel quod habere potuit hospitali uendidit et hospitale promisit quod uxor predicti Eadmundi inhabitabit quoad uixerit Heredes Roberti Rufi habent cartam de terra sua ab hospitali Terra quam Walterus Gulle tenet est de feodo hospitalis sed inde non habuit warantizationem ab hospitali fuerunt et ibi alia edificia loco porte et capelle modo derupta Preterea sunt quidam tenentes extra portam orientalem et infra portam qui soliti fuerunt facere seruilia opera ueluti ad fenum leuandum et ad tassum faciendum Preterea sunt et alii tenentes extra portam orientalem Oxonie qui in nullo sunt subiecti hospitali sed non uideo quo iure possunt se tueri cum hospitale habeat cartam Hugonis de Malanay de omnia tenementa extra portam orientalem Oxonie prout patet in predicta carta et sunt mete uidelicet a grangio sancte Fridesswide et a prato de Paris per fossatum quod extendit se usque ad murum municipii Oxonie et sic per murum extra usque ad Crowewelle per gardinum hospitalis usque ad Charewelle que Charewelle currit de molendino de Haliwelle et sic per pratum quod iacet infra fossatum quod extendit usque ad Charewelle que Charewelle uenit de Kyngismulle et sic [per] Charewelle de fossato illo usque ad Tubruge cum omnibus pertinenciis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter