utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330089

Charter 00330089
Charter Number: 00330089
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1271 - 1272
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Iuliana filia Mathei le Bolter salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me remisisse et omnino quietum clamasse pro me et pro heredibus meis uel assignatis meis magistro et fratribus et infirmis hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et eorum successoribus imperpetuum totum ius et clamium quod habui uel habere potui in illam domum quam Ricardus de Walingforde aliquando michi dedit pro seruitio meo uidelicet illam domum quam Ricardus le Proude aliquando tenuit de predicto hospitali in parochia sancti Petri extra portam orientalem Oxonie ita quod nec ego Iuliana nec heredes mei uel assignati mei aliquid iuris uel clamii de predicta domo de cetero cum pertinentiis exhigere uel uendicare poterimus imperpetuum habend[am] et tenend[am] predictis magistro et fratribus et infirmis et eorum successoribus bene et in pace Pro hac autem remissione et quietaclamatione dederunt michi predicti magister et fratres et infirmi unam marcam argenti Et ut hec omnia predicta et prediuisa rata et stabilia permaneant imperpetuum huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Nicholao de Kyngystona tunc maiore Oxonie Eliseo le Coilter Henrico Oeyn tunc balliuis Oxonie Iohanne de Colishil Willelmo Pille Iohanne Marescallo Thoma del Ak Matheo le Bolter Gileberto le Bolter et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter