utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330117

Charter Number: 00330117
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes filius Mathei le Boltere de Oxonia salutem in domino Noueritis quod cum peterem uersus Thomam filium Iohannis le Mareschal de Oxonia unam seldam cum pertinenciis in suburbio Oxonie per quoddam breue de ingressu coram Iohanne de Methyngham et sociis suis iusticiariis domini regis de Banco apud Westmonasterium in hunc modum conquieui quod ego predictus Iohannes remisi relaxaui et omnino quietum clamaui predicto Thome heredibus suis et assignatis totum ius et clamium michi contingens in predicta selda cum pertinenciis que etiam sita est inter tenementum quondam Walteri le Godeknaue ex una parte et tenementum quondam Walteri le Mouner ex altera Remisi etiam et quietum clamaui eidem Thome totum ius et clamium michi contingens in septem denariis redditus exeuntibus de tenemento predicto Walteri le Mouner et Alicie uxoris sue ita quod nec ego Iohannes heredes mei nec assignati uel aliquis per me nec pro me aliquod ius uel clamium in predictis selda et redditu cum pertinenciis in dominico uel in seruicio exigere habere uel uendicare decetero poterimus in perpetuum sed ab omnibus accionibus petitionibus iur[ibus] et demandis actis et agendis erga predicta seldam et redditum cum pertinentiis per presentes in perpetuum excludamur In cuius rei testimonium huic quiete clamancie sigillum meum apposui hiis testibus Philippo de Ew tunc maiore Oxonie Andrea de Pyrie Iohanne de Coleshulle tunc balliuis Iohanne de Ew Henrico Gamage Thoma de Hencxseye Andrea Culuerd Iohanne de Westone Roberto de Wermenhale Iohanne de Stantone Iohanne Aurifabro et aliis Dat Oxonie die Mercurii proxima post festum Annunciacionis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Henrici uicesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter