utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330125

Charter Number: 00330125
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1291 - 1292
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Matilda que fuit uxor Ricardi le Marechal de Oxonia salutem in domino sempiternam Noueritis nos remisisse relaxasse et omnino quietum clamasse imperpetuum Ricardo le Mouner et Alicie uxori sue et heredibus suis uel assignatis totum ius et clamium michi contingentem nomine dotis uel alterius tituli de tenemento quod situm est inter tenementum Iohannis Neusome ex una parte et tenementum Walteri Molendinarii ex altera quod tenementum predicta Alicia habuit ex donacione Ricardi le Marechal quondam mariti mei cum pertinenciis extra portam orientalem in suburbio Oxonie ita uidelicet quod nec ego Matilda nec aliquis per me uel pro me aliquid iuris uel clamii in predicto tenemento cum pertinenciis in posterum exigere uel uendicare poterimus Pro hac autem remissione relaxatione et quieta clamacione habenda dederunt michi predicti Ricardus et Alicia octo solidos sterlingorum pre manibus in gersummam In cuius rei testimonium presenti scripto quiete clamacionis sigillum meum apposui hiis testibus Henrico Owayn tunc maiore Oxonie Willelmo de Wottesdone Andrea Culuerd tunc balliuis eiusdem uille Philippo de Ow Iohanne de Ow Iohanne Culuerd Thoma de Sowy Iohanne Pille Willelmo le Marechal Waltero Molendinario et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter