utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330140

Charter 00330140
Charter Number: 00330140
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1247 - 1248
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hominibus quod ego Rogerus Exemplarius Oxonie concessi et quietum clamaui pro me et heredibus meis deo et fratribus hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et eorum successoribus in perpetuum totum ius et clamium quod habui uel habere potui sine aliquo retenemento in illam particulam terre cum pertinenciis quam emi ab Adam Fabro que iacet inter magnum uicum ex una parte et terram predicti Rogeri ex altera ita uidelicet quod nec ego nec heredes mei nec mei assignati aliquid iuris uel clamii in predicta particula terre possimus uendicare in perpetuum Pro hac autem concessione et quieta clamantia dederunt michi predicti fratres duodecim solidos sterlingorum in gersummam Ut igitur predicta robur et firmitatem in se optineant huic scripto sigillum meum apposui hiis testibus Nicholao de Stockwelle tunc maiore Oxonie Galfrido Aurifabro Willelmo le Seinter tunc prepositis Oxonie Ricardo Fabro Roberto Fabro Adam Fabro Math[eo] filio Eddr Adam Wistle Willelmo Ioie Rogero le Bolter Willelmo le Protte et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter