utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330214

Charter 00330214
Charter Number: 00330214
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Obligation
Date: 1268 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit dominus Fulco de Reucote miles eternam in domino salutem Noueritis me teneri acquietare et warantizare pro me et heredibus meis magistrum et fratres hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie a demanda duorum solidorum annui redditus de mesuagio angulari cum pertinentiis quod est retro curiam mesuagii quod Henricus filius Simeonis dedit Henrico filio suo in parochia sancti Petri Oxonie uersus Henricum filium Henrici filii Symeonis et heredes suos imperpetuum ita quod predicti magister et fratres reddant michi et heredibus meis uel meis assignatis annuatim de mesuagio predicto duos solidos de eodem debitos imperpetuum uidelicet ad festum sancti Michelis xii denarios et ad Pascha xii denarios In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Nicholao de Kyngestone tunc maiore Oxonie Henrico Owayn Iohanne de Eu tunc balliuis Oxonie Iohanne de Colushulle Galfrido de Hengsteseye Waltero Aurifabro Galfrido Aurifabro et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter