utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330230

Charter
Charter Number: 00330230
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1266
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo inter magistrum et fratres domus hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie ex una parte et magistros Hugonem de Gippewiz et Adam de Belestede ex altera uidelicet quod dicti magister et fratres tradiderunt et concesserunt ad firmam dictis magistris Hugoni et Ade quandam domum cum pertinentiis in uico beati Iohannis Oxonie que quondam fuit domus magistri Walteri de Cherleberi habendam et tenendam sibi quamdiu uixerint uel uni eorum quicumque superuixerit libere quiete integre et in pace a festo Natiuitatis beate Marie anni supradicti usque ad predictum uite sue terminum plenarie completum reddendo inde annuatim predictis magistro et fratribus quadraginta solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos uidelicet ad Nathale domini decem solidos ad festum Annuntiationis dominice decem solidos ad festum Nathalis beati Iohannis Baptiste decem solidos ad festum beati Michelis decem solidos pro omni seruitio debito et consueto exactione seculari et demanda Dicti uero magistri Hugo et Adam uel unus eorum dictam domum cum pertinentiis in quatuor primis annis a tempore sue receptionis ad ualentiam centum solidorum per uisum fratrum dicte domus hospitalis et aliorum legalium et fidedignorum emendabunt uel emendabit et cum necessitas suadebit sumptibus suis propriis sustentabunt uel sustentabit reparabunt uel reparabit competenter Et si contingat quod dicti magistri Hugo et Adam in solutione unius redditus anni cessauerint licebit dictis magistro et fratribus dictam domum cum pertinentiis absque omni contradictione alii locare uel ad usus proprios retinere Ad hec si contingat quod dicti magistri Hugo et Adam uel unus eorum nequeant uel nequeat nolint uel nolit dictam domum personaliter inhabitare licebit utrique uel uni eorum dictam domum cum pertinentiis usque ad uite sue terminum ut predictum est de anno in annum alii uel aliis locare ita quod huiusmodi locationis causa emenda in primis quatuor annis facienda in dicta domo non impediatur Dicti uero magister et fratres dictam domum cum pertinentiis dictis magistris Hugoni et Ade usque ad terminum predictum contra omnes mortales warantizabunt defendent et acquietabunt ita quod post decessum dictorum magistrorum Hugonis et Ade dicta domus in usus dictorum magistri et fratrum sine calumpnia uel contradictione executorum suorum uel alicuius alterius libere reuertatur in eodem statu quo fuit in primis quatuor annis uel in meliori Pro hac autem traditione et concessione dederunt predicti magistri Hugo et Adam dictis magistro et fratribus quadraginta solidos sterlingorum pre manibus Ad hanc autem conuentionem fideliter et sine dolo tenend utraque pars affidauit et huic scripto in modum cyrographi confecto alternatim sigillum suum apposuit Hiis testibus Adam Feteplace tunc maiore Oxonie Iohanne de Coleshulle et Rogero le Sauser tunc balliuis Nicholao de Stocwelle Nicholao de Kyngestone Galfrido de Hengesee Iohanne Pady Willelmo le Specer et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter