utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330321

Charter 00330321
Charter Number: 00330321
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1265 - 1266
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus Ygge de Oxonia dedi concessi et dimisi et quietum clamaui et hac presenti carta mea confirmaui pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et successorum meorum deo et beate Marie et magistro et fratribus et infirmis hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam duos denarios annui redditus scilicet de domo Thome Punchard in parochia sancti Petri infra portam orientalem Oxonie unum denarium uidelicet de illa domo que est sita inter domum que fuit aliquando Rogeri le Boltere ex parte orientali et domum que fuit aliquando Laurentii Logge ex parte occidentali et unum denarium de domo que fuit aliquando Iohannis de Fincham extra portam orientalem Oxonie que est sita inter domum que fuit aliquando Iohannis de Couele ex parte orientali et inter terram que fuit aliquando Mabilla le Bews ex parte occidentali habendos et tenendos de me et heredibus meis predictis magistro fratribus et infirmis et eorum successoribus in perpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam sine aliqua calumpnia mei uel heredum meorum Et ut hec mea donatio concessio dimissio et huius presentis carte mee confirmatio rata et firma in perpetuum permaneat hoc presens scriptum sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Ade Feteplace tunc maiore Oxonie Iohanne de Coleshulle Rogero le Sauser tunc balliuis Nicholao de Stocwelle Nicholao de Kyngestone Willelmo le Spicer Iohanne de Filekinge Willelmo Pille Willelmo Ioie Philippo clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter