utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330330

Charter
Charter Number: 00330330
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1245 - 1246
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus tunc custos hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et confratres eiusdem loci unanimi assensu et concensu concessimus et dimisimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Willelmo de Throp illud mesuagium cum pertinentiis et murorum aisiamentis quod aliquando fuit Willelmi Carpentarii de Couelleia quod est inter terram Rogeri le Bolter et domum angularem hospitalis sancti Iohannis infra portam orientalem Oxonie in parochia sancti Petri orientalis habendum et tenendum de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis uel suis assignatis uel legatariis exceptis uiris religiosis et Iudeis in feodo et hereditate libere et quiete et integre imperpetuum sine omni contradictione reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris uiginti quatuor solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos uidelicet ad Natale Domini sex solidos ad festum beate Marie in Martio sex solidos ad Natiuitatem beati Iohannis Baptiste sex solidos et ad festum beati Michaelis sex solidos pro omni exactione et demanda Et nos prenominati et successores nostri warantizabimus predictum mesuagium cum predictis pertinentiis predicto Willelmo capellano uel suis assignatis uel legatariis uel eorum heredibus exceptis uiris religiosis et Iudeis et excepto muragio et breugauelo contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione et dimissione et carte nostre confirmatione et warantizatione dedit nobis predictus Willelmus capellanus duas marcas argenti in gersumma Et sciendum est quod nos et successores nostri habebimus liberum introitum et exitum ad namiendum in eodem tenemento quotienscumque aliquid de predicto redditu aretro fuerit Et si predictus Willelmus uel sui assignati uel heredes sui predictum mesuagium uendere uel inuadiare uoluerint hoc prius predictis fratribus uel eorum successoribus innotescent et in hoc propinquiores erunt quam nulli alii dummodo tantum dant Ut igitur hec omnia predicta et prediuisa firma et stabilia in perpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli nostri impressione corroborauimus et confirmauimus Hiis testibus Adam Feteplace tunc maiore Oxonie Nicholao de Kingestone Iohanne de Coleshulle tunc prepositis Oxonie Waltero Aurifabro Iohanne Haligod Adam Wistle Laurentio Logge Rogero le Bolter Willelmo le Prute Willelmo le Teintur Willelmo de Hestona Galfrido Giffard Rogero Exemplatore
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter