utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330359

Charter 00330359
Charter Number: 00330359
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Gaufridus filius Walteri Cementarii concessi et dimisi et liberaui Simoni de la Wase totam terram meam que iacet inter cimiterium sancti Petri et domum meam et in profundum a uico aquilonari usque ad terram Willelmi Cuuarii illi et heredibus suis habendam et tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et ita integre sicut prediuisum est reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sex denarios ad duos terminos anni pro omni seruicio uidelicet tres denarios die Lune ebdomade Pasce et tres denarios ad festum sancti Michaelis et fidelitatem fecit michi de tenemento et de predicto redditu Et pro concessione mea et dimisione et liberacione mea predicte terre Simon prenominatus dedit michi quinque solidos de recognicione et Cristine uxori mee dedit sex denarios Et ego et heredes mei warantizabimus predictam terram prefato Simoni et heredibus eius contra omnes homines qui possunt uiuere uel mori masculos et feminas Et ut concessio mea et dimissio predicte terre sit perpetuo firma et stabilis per prescriptum seruicium hac mea presenti carta et sigillo meo confirmaui Hiis testibus Roberto Capellano Eilwino le Turnur Radulfo filio Simonis Rogero filio Stephani Willelmo de Countre scriptore Ricardo filio Durantis Willelmo Cuuario Reginaldo filio Hard Roberto de Mortone Ileberto de la Wase Waltero filio Iohannis Simone fratre eius Rogero de Cumenore
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter