utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330376

Charter Number: 00330376
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1316
Date Type: Internal, Feast, Regnal, Lunar

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter fratrem Nicholaum magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et fratres ex una parte et Elianoram relictam Philippi de Wermenhale et Margaretam filiam eius ex parte altera ita uidelicet quod predicti magister et fratres concesserunt dimiserunt et tradiderunt predictis Elianore et Margarete totum illud gardinum quod iacet in parochia sancti Petri orientalis Oxonie inter tenementum abbatis de Oseneye ex parte orientali et quandam placeam terre uacuam dictorum magistri et fratrum ex parte occidentali et continet in longitudine sex perticatas excepto uno pede et in latitudine tres perticatas habendum et tenendum dictum gardinum predictis Elianore et Margarete usque ad terminum uite earum utriusque bene et in pace reddendo inde annuatim predictis magistro et fratribus et eorum successoribus sex denarios ad festum beate Marie in Marcio ad quam quidem solucionem annuatim plenarie faciendam predicta Elianora obligat pro se et heredibus seu assignatis suis totum illud tenementum quod fuit quondam magistri Ricardi de Hambiri in parochia predicta districcioni dictorum magistri et fratrum Dicti uero magister et fratres prefatum gardinum predictis Elianore et Margarete quamdiu uixerint seu alteri eorum diucius uiuenti contra omnes homines warantizabunt et defendent ita tamen quod nec heredes seu executores predictarum Elianore uel Margarete pretextu istius concessionis dimissionis et tradiscionis post decessum earum de predicto gardino intromittere possunt seu aliquod ius quouismodo uendicare sed predictis magistro et fratribus ac eorum successoribus prout superius in longitudine ac latitudine prenotatur omnimoda contradiccione postposita integre reuertatur In cuius rei testimonium huic scripto indentato partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Iohanne de Doclyntone maiore Oxonie Iohanne Culuerd Roberto de Watlintone balliuis Oxonie Roberto de Wermenhale Willelmo de Berncestre et aliis Dat Oxonie die Lune proxima post octabas Epiphanie anno regni regis Edwardi filii regis E nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter