utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330380

Charter 00330380
Charter Number: 00330380
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Welles dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Symoni Scotico parchamenario de Oxonia et Iuliane uxori eius mesuagium cum omnibus pertinentiis quod fuit quondam Iohannis Bulepanne in parochia sancti Petri orientalis Oxonie contra Smyzegate quod est situm inter terram Henrici Barbatoris Oxonie ex parte occidentali et terram Uniuersitatis Oxonie ex parte orientali habendum et tenendum predictis Symoni et Iuliane et heredibus suis uel assignatis uel cuicumque dare legare uendere uel assignare uoluerit tam in egritudine quam in sanitate de me et heredibus meis uel assignatis libere quiete bene integre et in pace in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel assignatis unam libram cymini scilicet ad Natale Domini et capitalibus dominis feodi unum denarium scilicet ad Pascha pro omni seruitio seculari exactione et demanda Ego uero Walterus et heredes mei uel assignati predictum mesuagium cum pertinentiis predictis Symoni et Iuliane et heredibus suis uel assignatis contra omnes homines mares et feminas tam Cristianos quam Iudeos sine fraude warantizabimus in perpetuum ac defendemus Pro hac autem donatione et concessione et presentis carte confirmatione et warantizatione dederunt michi predicti Symon et Iuliana uiginti marcas sterlingorum pre manibus Et ut hec omnia firma et stabilia permaneant presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxonie Iohanne de Coleshulle Philippo de Eu tunc balliuis Willelmo de Eu Willelmo le Specer Ricardo filio Nicholai Henrico de Lyncolnia Iohanne Fylekyn Henrico Barbatore Willelmo le Lyur Waltero de Baythonia Ada de Walthon Willelmo le Vynur Matheo de Thornthona clerico et multis aliis Facta fuit ista carta die sancti Edmundi regis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter