utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330403

Charter
Charter Number: 00330403
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Radulfus filius Ernaldi naute et Aubreia uxor mea filia Willelmi Cementarii concessimus et dimisimus et liberauimus Hugoni filio Erniati de Winchedona terram nostram que est inter terram Ricardi Coci et terram Osberti Maupas in parochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie illi et heredibus suis habendam et tenendam de nobis et heredibus nostris qui erunt de predicta Aubreia in feodo et hereditate libere et quiete et integre in latum et in longum reddendo inde annuatim duodecim denarios ad duos terminos anni pro omni seruicio uidelicet sex denarios ad Floridum Pasca et sex denarios ad festum sancti Michaelis et nos et heredes nostri warantizabimus totam predictam terram prefato Hugoni et heredibus eius contra omnes homines mares et feminas et pro concessione nostra et dimissione et liberacione et warantizacione nostra predicte terre prenominatus Hugo dedit nobis sexdecim solidos de recognicione et separatim dedit predicte Aubreie duodecim denarios et tribus infantibus nostris dedit tres denarios unicuique eorum unum denarium et fidelitatem fecit michi Radulfo de tenemento Et ut hec concessio et liberacio nostra predicte terre perpetuo firma et stabilis permaneat hac carta nostra presenti et sigillis nostris ego Radulfus et uxor mea predicta insimul confirmauimus Hiis testibus Thoma filio Eilrici Turoldo Corduenero Elfredo Herprud Rogero filio Erlewini Hardingo Palmero Iohanne le Knit Waltero filio eius Waltero de Brehille Willelmo le Dosier Roberto de Andeuere
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter