utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00330427

Charter 00330427
Charter Number: 00330427
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1266 - 1267
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno regni regis Henrici filii Iohannis regis quinquagesimo hec conuentio facta est inter Willelmum de Prestone filium magistri Roberti de Prestone ex parte una et dominam Ducee matrem dicti Willelmi ex altera uidelicet quod predictus Willelmus tradidit et dimisit ad firmam dicte domine Ducee matri sue redditum suum annualem illius domus cum pertinentiis quam Hugo Illuminator de dicto Willelmo tenuit et adhuc tenet et inhabitat in uico de Cattestrete habendum et tenendum dictum redditum annualem dicte domine uel suis assignatis usque ad terminum sex annorum proximo sequentium plene completorum soluendo dicto Willelmo uel suis assignatis pre manibus quatuor marcas sterlingorum et insuper ad Natale Domini proximo sequens duas marcas incipiendo a Pascha anno regni regis predicti quinquagesimo usque ad terminum sex annorum complete peractum Et si ita contingat quod dictus Willelmus infra terminum aliquibus indiguerit denariis pro quorum indigentia oportuerit eundem ad ulteriorem terminum predictum redditum dimittere obligauit se fide media dicte domine matri sue uel suis assignatis eodem foro et eodem pacto per alios sex annos sequentes predictum redditum cum pertinentiis pre omnibus aliis dimittere quo dictis sex annis primis est conuentum Preterea si predictum redditum cum pertinentiis ex toto uendere dictum Willelmum cogat necessitas uel etiam sola sua uoluntas idem Willelmus concessit quod dicta domina mater eius predictum redditum per duas marcas pro iuniori pretio habeat quam aliquis alius Ita tamen quod dicta domina dicto redditui uel dicte domui in coopertura subueniat usque ad terminum sepedictum Et si ita contingat dictum Willelmum infra terminum predictum in fata decedere dicta domina pro herede ipsius habeatur Si autem dicta domina infra terminum statutum decesserit predicta domus siue redditus cum pertinentiis dicto Willelmo quiete remaneat In cuius rei testimonium dictus Willelmus et dicta domina mater eiusdem sigilla sua huic cyrographo alternatim apposuerunt Hiis testibus Ada Fateplace tunc maiore Oxonie Iohanne de Colleshule Rogero le Sauser tunc balliuis Galfrido Aurifabro Waltero Aurifabro Galfrido le Mercer Ada Fabro Willelmo le Picer Willelmo ligatore librorum Henrico de Lincolnia Symone Scoto Nicholao clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter