utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00339472

Charter
Charter Number: 00339472
Cartulary Title: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1260
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Hoc est testamentum Henrici Perle In primo legat animam suam deo corpus ecclesie beate Marie Oxonie item ad altare ante se dimidiam marcam Item domino Ricardo de Welles capellano dimidiam marcam Item diacono ecclesie beate Marie vi d item subdiacono eiusdem ecclesie iii d item operi eiusdem ecclesie xii d item Thome filio suo totam terram suam cum pertinentiis que iacet inter terram uersus orientem et terram Walteri Feteplace uersus occidentem Item Margerie filie sue ad se maritandum xxiiii marcas et tres robas scilicet unam de scarleto aliam de burneto terciam de uiridi et totum custum unius diei ad nuptias inueniet Item Alitie filie sue ad se maritandum xx marcas et tres robas et domum quamdam cum pertinentiis que fuit Iacobi le Corueiser et aliam domum cum pertinentiis que est extra portam australem sub muro Item Iohanne filie sue omnes domos suas cum pertinentiis in Gropecuntelane Item quinque pueris suis non nominatis portionem suam de tercia parte per consilium executorum delegat Uolo etiam quod omne residuum bonorum meorum tam mobilibus quam immobilibus ubicumque inuentum fuerit quod detur pueris meis pauperibus parentibus et aliis ubi executores mei melius uiderint expedire Et constituit executores dominum Ricardum de Wellis capellanum Adam Fabrum Walterum fratrem dicti Henrici Thomam Apotecarium et Rogerum le Sauser Actum uero istud die Sabbati proxima post Natiuitatem beate Marie uirginis anno domini millesimo cc sexagesimo In cuius rei testimonium sigillum maioratus Oxonie presentibus est appensum Dat Oxonie die et anno supradictis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter