utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340017

Charter
Charter Number: 00340017
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1256 - 1257
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Ricardus tunc Abbas Oseneye et eiusdem loci Conuentus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Willelmo de Stokes et Matilde uxori sue aulam illam in cornerio cum quodam solario in curia quam Nicholaus Deuwy de nobis tenuit in uico sancte Mildride in parochia sancti Michelis Borealis Oxon tenend et habend predicto Willelmo et Matilde uxori sue et heredibus suis uel suis assignatis exceptis uiris religiosis et Iudeis de nobis et successoribus nostris libere quiete bene et in pace in perpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris sexdecim solidos argenti ad quatuor anni terminos [] pro omni seruitio exactione et demanda Et si dicti Willelmus et Matilda et heredes sui uel sui assignati cessauerint a solutione dicti redditus in aliquo predictorum terminorum licebit procuratori dictorum Abbatis et Conuentus dictum tenementum ingredi et namiare et distringere dictos W et M et heredes suos uel suos assignatos per omnia catalla que in eodem tenemento fuerint reperta donec redditum qui a retro fuerit receperint plenarie Idem etiam Willelmus et Matilda et heredes sui [] domos in dicto tenemento existentes sumptibus suis sustentare debent omni tempore et ne corruant uel deteriorentur integras conseruare Quod si non fecerint licebit dicto procuratori prefatum tenementum in manus dictorum Abbatis et Conuentus saisiare donec per uisum legalium hominum restaurentur in statum pristinum Nos uero et successores nostri [] Et ut [] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxonie Iohanne de Coleshulle et Iohanne Pady tunc balliuis Galfrido le Mercer Galfrido Aurifabro Waltero Aurifabro et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter