utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340018

Charter
Charter Number: 00340018
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1270 - 1271
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Anno regni regis Henrici filii Iohannis quinquagesimo quinto facta fuit hec conuentio inter Willelmum de Stokes et Matildam uxorem suam ex parte una et Thomam de Honitone et Matildam uxorem suam ex altera uidelicet quod predicti Willelmus et Matildis tradiderunt et concesserunt quiete clamauerunt de se et heredibus suis uel assignatis suis Thome de Honitone et Matildi uxori sue quamdiu uixerint aulam illam in cornerio cum quodam solario in curia in uico sancte Mildride in parochia sancti Michelis ad portam borealem Oxonie quam predicti Willelmus et Matildis de Abbate et Conuentu Osseney tenuerunt et totum ius uel clamium quod in predicto tenemento habuerunt uel aliquo modo habere potuerunt prout in quadam carta inter Abbatem et Conuentum et predictos scilicet Willelmum et Matild[am] confecta plenius continetur habend et tenend de se et heredibus suis uel suis assignatis predictis Thome et uxori sue quo ad uixerint libere quiete et in pace Et prelocuti Willelmus et Matildis [] reddendo inde annuatim Abbati a Conuentui Osseney sexdecim solidos argenti [] pro omni seruitio seculari exactione et demanda Sustinebunt etiam predicti Thomas et Matildis sumptibus suis domos in eo statu quo eas recipiunt uel meliori et post decessum eorundem cum omni melioratione ibidem facta ad heredes uel assignatos predictorum Willelmi et Matild[e] sine omni contradictione reuertentur Pro hac autem traditione [] soluent annuatim predicti Thomas et Matildis nobis et heredibus nostris uel assignatis nostris unam radicem gyngiberis ad Natale Domini Et ut [] hiis testibus Nicholao de Kingestone tunc existente maiore Iohanne de Koleshulle Iohanne Pady Nicholao Deuy Ricardo de Oseneue et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter