utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340028

Charter
Charter Number: 00340028
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1300
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Anno Domini mccc anno regni regis Edwardi uicesimo octauo conuenit inter uiros religiosos Priorem et Conuentum sancte Frideswide Oxon[] ex parte una et Iohannam filiam Thome de Bedeford ex altera quod cum dicta Iohanna tenet duas schoppas cum pert in Oxon[] in parochia beati Michaelis aquilonaris eiusdem uille per seruicium faciendum inde per annum dicta Iohanna heredes sui et sui assignati et tenentes quicunque dictarum schopparum uiginti solidorum annui redditus dictis Priori et Conuentui et eorum successoribus inperpetuum ad quatuor anni terminos usitatos dicta Iohanna concessit pro se et heredibus et assignatis [et] firmiter confirmauit per presens scriptum suum pro arreragiis ante ista tempora subtractis relaxandis quod dicti Prior et Conuentus habeant et teneant dicta tenementa cum omnibus suis ubique pert[] usque ad terminum nouem annorum a tempore confeccionis presencium plenarie completorum sine aliqua calumpnia dicte Iohanne heredum suorum uel assignatorum [] Concesserunt insuper dicti Prior et Conuentus pro hac concessione []quod dictas duas schoppas usque ad terminum predictum pro suis bondis et metis in adeo bono statu uel in meliori prout eas receperunt sustentabunt et ad finem termini predicti plenarie completi dicte scoppe cum suis pert dicte Iohanne heredibus suis uel assignatis reuertantur de capitalibus dominis feodi tenend prout prius tenuerunt per seruicium uiginti solidorum faciendum per annum ad terminos supradictos dictis Priori et Conuentui inperpetuum In cuius [] hiis testibus Iohanne de Eu tunc maiore Ricardo le Especer Iohanne de Wyt tunc ballivis uille Andrea Culuer Iohanne Aurifabro Thoma de Hengseye Ricardo clerico uille multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter