utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340063

Charter
Charter Number: 00340063
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1246 - 1247
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Philippus le Muner de Oxonia pro salute anime mee et Petronille uxoris mee et animabus patris et matris mee et omnium fidelium defunctorum dedi [] deo et ecclesie beate Marie de Oseneya [] duas seldas meas que sunt inter terram que fuit Iohannis Caym et uenellam que se extendit uersus terram Roberti Dewy in parochia sancti Michelis ad portam aquilonarem Oxonie et quicquid in eisdem seldis cum pertinentiis habui uel habere potui sine ullo retinemento michi et heredibus meis imperpetuum saluo Ade Payn et heredibus suis feodo suo in eisdem seldis pro quibus michi reddere solebat annuatim decem et octo solidos scilicet ad Natale domini iiii s vi d [] habend et tenend dictis ecclesie et canonicis bene et in pace libere et quiete in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum reddendo inde annuatim celerario Oseneye decem solidos quos assignaui ad unam pietantiam faciendam in conuentu de Oseneya singulis annis pro anima mea in anniuersario die obitus mei et sex solidos monialibus de Garinges quos assignaui percipiendos annuatim per manus bursariorum Oseneye qui pro tempore fuerint ad unam pietantiam faciendam in anniuersario meo in conuentu de Garinges pro anima mea et xii d domni de Oseneya et michi et heredibus meis pro warantizatione dictarum seldarum prefate ecclesie et canonicis de Oseneya facienda xii d ad Pascha pro omni seculari seruitio exactione et demanda Et ego [] In cuius [] hiis testibus Laurentio Wyth tunc maiore Oxonie Adam Submuro et Iohanne Curcy tunc prepositis Galfrido de Stocwelle Henrico filio Henrici Simeon Petro filio Toraldi Waltero Aurifabro Willelmo le Sauser Simone filio Rogeri Radulfo le Plumer et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter