utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340094

Charter 00340094
Charter Number: 00340094
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1245 - 1246
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Thomas de Grenham filius Rogeri de Grenham remisi et quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum deo et ecclesie sancte Marie de Osen [] octo solidos annuos quos michi reddere idem Canonici solebant pro tenemento quod est inter terram Ade Payn et terram Roberti Dewy et pro alio tenemento scilicet duabus seldis cum duabus solariis desursum que tenementa Petrus filius Thurbereny tenuit infra portam aquilonarem Oxon et duodecim denarios annuos quos michi reddere idem Canonici solebant de illo tenemento in Stocwelle quod est inter terram Henrici filii Henrici filii Simeonis et terram que fuit Roberti Coc et quicquid in eodem redditu octo solidorum et duodecim denariorum annuorum et tenementis predictis cum pertinentiis habui uel habere potui sine ullo retinemento michi et heredibus meis in perpetuum Et ego [] Pro hac autem remissione [] dederunt michi dicti Canonici centum solidos esterlingorum Et ut [] hiis testibus Adam Feteplace tunc maiore Oxon Iohanne de Coleshulle et Nicholao de Kingestone tunc prepositis Philippo le Muner Waltero Aurifabro Waltero de Oseneya Roberto Coc Petro de Sibeford Rogero de Camera Britio de Aula et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter