Charter Document - 00340110
Charter Number: 00340110
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1270
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1270
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo quarto ad festum sancte Margarete uirginis facta est hec conuentio inter fratrem Willelmum Abbatem et Conuentum Osen ex una parte et Nicholaum de Gersindone et Alitiam uxorem eius ex altera uidelicet quod idem Abbas et Conuentus tradiderunt et dimiserunt eisdem illud mesuagium cum pertinentiis suis quod est inter domum que aliquando fuit Iohannis le Chapeler et domum quondam Henrici Molendinarii in parochia sancte Mildrithe Oxon tenend et habend predictis N et A et heredibus suis de corporibus eorum exeuntibus ad feodifirmam reddendo inde annuatim dictis Abbati et Conuentui viginti solidos sterlingorum uidelicet [] licebit procuratori dictorum Abbatis et Conuentus prefatum mesuagium in manus dictorum Abbatis et Conuentus saisiare donec per uisum legalium hominum restaurentur in statum pristinum Non licebit autem dictis N et A uel eorum heredibus aliquid de predicto mesuagio alicui Cristiano uel Iudeo uendere dare inuadiare uel aliquo modo alienare sine licentia speciali dictorum Abbatis et Conuentus Dicti Nicholaus et Alitia pro se et heredibus suis tactis sacrosanctis Euangeliis iurauerunt se redditum predictum in prefatis terminis fideliter soluturos et suprascripta in omnibus obseruaturos Dicti autem Abbas [] In cuius [] hiis testibus Iohanne de Coleshulle tunc maiore Oxon Galfrido Aurifabro et Philippo de O balliuis Nicholao de Kyngestone Galfrido le Mercer Ricardo de Osen cissore Symone Giffard et aliis