utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340111

Charter Number: 00340111
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1301
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nono in festo sancti Petri ad Vincula ita conuenit inter religiosos viros Abbatem et Conuentum Oseneye ex parte una et Henricum de Eueredone et Aliciam uxorem ex altera videlicet quod iidem religiosi tradiderunt et dimiserunt ad firmam predictis Henrico et Alicie vel eorum alteri quoaduixerint illud tenementum in parochia sancte Mildrithe Oxon quod Iohannes de Stauntone de eisdem aliquando tenuit reddendo predictis religiosis annuatim viginti sex solidos ad quatuor anni terminos principales equis porcionibus [] Nec licebit predictis Henrico et Alicie domos dicti tenementi alicui locare seu ad firmam tradere set easdem per prefatum tempus in propria persona inhabitabunt et ut predictum est illesas et integras conseruabunt In cuius [] hiis testibus domino Iohanne de Ew tunc maiore Oxon Ricardo Speciario et Iohanne Wyth tunc balliuis Roberto de Wermenhale Andrea de Pirie Andrea Culuerd Iohanne Aurifabro Philippo de Wermenhale et aliis Datum apud Oseneyam die et anno supradictis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter