utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340119

Charter
Charter Number: 00340119
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1291
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter fratrem Rogerum Abbatem Oseneye et eiusdem loci Conuentum ex parte una et Gilebertum de Erdyntone burgensem Oxonie et Alitiam de Mershe uxorem eius ex altera uidelicet quod iidem Abbas et Conuentus concesserunt et tradiderunt ad feodi firmam predictis Gilberto de Erdyntone et Alitie uxori sue duo mesuagia cum omnibus suis pertinentiis qui sita sunt in parochia sancte Mildrithe Oxonie in uenella qua itur a sutoria Oxon ad eandem ecclesiam in latere aquilonari eiusdem uenelle et sunt contigua inter tenementum Prioris sancte Frideswithe quod Walterus le Cuuer inhabitauit ex parte orientali et tenementum quod Iohannes de Stauntone tenuit de domo Osen ex parte occidentali habend et tenend predicta mesuagia cum omnibus suis pertinentiis prenominato Gilberto et Alitie uxori sue ad totam uitam eorundem uel alterius eorum qui uel que superuixerit libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim predictis Abbati et Conuentui quadraginta et sex solidos ad quatuor anni terminos uidelicet [] nec licebit predictis Gilberto et Alitie aliquid de predictis mesuagiis uel in eis edifacitis uel edificandis plantatis seu plantandis uendere dare inuadiere et distrahere uel alio quocunque modo alienare quominus predicta tenementa cum omnibus suis pertinentiis post decessum antedictorum Gilberti et Alitie ad manus et usum predictorum Abbatis et Conuentus integre sine omni impedimento in adeo bono statu uel meliori quo ea receperunt possint reuerti Si autem contigerit aliquam questionem moueri uel litem oriri de predictis domibus seu mesuagiis ab Uniuersitate Oxon seu quocunque magistro uel scolari eiusdem coram Cancellario eiusdem Uniuersitatis seu aliis iudicibus quibuscunque prenominati Gilbertus et Alitia predictam litem sumptibus suis defendent ac predictos Abbatem et Conuentum ab omnimodis dampnis uexationibus et expensis quibuscunque conseruabunt indempnes Antedicti autem Abbas et Conuentus sepedicta mesuagia [] excepta Uniuersitate ut prescriptum est seu eorum priuilegiis quibuscunque Et ut [] hiis testibus Iohanne de Ew tunc maiore Oxon Willelmo de Wodestone et Roberto de Wrmenhale tunc balliuis eiusdem Henrico Oweyn Nicholao Aurifabro Iohanne Sewy Thoma de Sowy Iohanne de Stauntone et aliis Datum apud Oseneyam die Mercurii post festum sancti Egidii anno domini mcc nonagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter