utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340120

Charter
Charter Number: 00340120
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1305 - 1306
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Uniuersis Cristi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Cancellarius Uniuersitatis Oxon[] cetusque magistrorum eiusdem salutem in domino sempiternam Cum nuper Walterus Broun bacularius in iure ciuili iuxta consuetudines priuilegia et statuta Uniuersitatis Oxon[] principalitatem aule que situatur in superiori vico sancte Mildride La Chimeneie Halle quam quondam tenuit Alicia de Erdingtone de Abbate et Conuentu Oseneie titulo conduccionis ad inhabitandum habuerit demumque cum scolas competentes pro lectura sua non inuenerit in dicta aula cursorie legere proposuit nos volentes quod hospiti suo necnon domino dicte aule ex hoc nullum preiudicium generetur in futurum volumus et concedimus quod cessante predicto Waltero a lectura iuris ciuilis predicta domus pro scolis extunc in posterum pretextu lecture predicte vendicari non possit uel haberi sed quod predicta aula extunc in posterum et in perpetuum pro domo habitabili et non pro scolis ea occasione habeatur statuto et priuilegio contrariis non obstantibus ullo modo In cuius rei testimonium sigillum Uniuersitatis Oxon[] presentibus est appensum Dat[] Oxon[] in ecclesia beate Marie Virginis in vigilia Purificacionis Beate Marie anno Domini m tricentesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter