utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340126

Charter Number: 00340126
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter I[ohannem] abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Osbertum Cirotecarium et Iulianam uxorem eius ex altera uidelicet quod cum idem Osbertus detentor esset annue pensionis sue ad summam xviii solidorum et mota esset lis inter eos super eo per breue domini Regis de iustificando tandem conuenit inter partes quod predictus Osbertus et uxor eius Iuliana tradiderunt eisdem Canonicis domum suam cum tota terra sua que est in parochia sancte Mildride in uademonium pro prenominato debito habend et possidendam libere et quiete donec inde uel ex conductione uel alio casu uniuersa reragia sua plene perceperint saluis tamen predictis Canonicis tribus solidis quos de eadem terra annuatim percipiunt Quod si forte predicti Canonici super eandem terram sumptus posuerint uel noua edifitia construxerint tanto diutius ipsam domum et terram in manu sua tenebunt donec integre perceperint omnes expensas quas in eadem domo uel terra per uisum legalium hominum fecerint Quibus omnibus tam reragiis quam expensis predictis Canonicis integre solutis redibit prefata domus cum terra absque omni contradictione predictorum Canonicorum pacifice ad predictos Osbertum et uxorem eius Iulianam et heredes eorum ut illam teneant sicut eam tenuerunt in principio huius transactionis Et ut [] Acta sunt hec die Exaltationis sancte Crucis anno ab incarnatione domini MCXXX hiis testibus Iohanne Pady tunc maiore Oxon Philippo Molendinario Roberto Oen Henrico filio Henrici Pentecoste et Henrico filio Th[ome] tunc prepositis Iohanne le Tailur Ricardo Aurifabro Roberto Mercatore Petro filio Toraldi et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter