utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340143

Charter
Charter Number: 00340143
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record
Date: 1231
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] ad quos presens scriptum peruenerit Walterus offitialis domini archidiaconi Oxonie salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod [cum G Dispensator] auctoritate mea ad instantiam domini Cancellarii Oxonie et aliorum coexecutorum testamenti Iohannis de sancto Iohanne clerici le[gitime citatus fuit] dictis executoribus super hiis que in dicto testamento assignata et legata fuerunt ecclesie sancte Marie Oseneie et canonicis ibidem deo seruientibus ab eodem scilicet in testamento suo responsurus et iuri pariturus duo principales executores dicti testamenti scilicet decanus Oxonie et dominus Walterus capellanus ecclesie sancti Egidii Oxonie personaliter comparuerunt magistro I de Off[intone] gerente uices domini Cancellarii Oxonie tertii coexecutoris [Petro] Oliueri et Petro de Sibbeford se excusantibus et uices suas dictis coexecutoribus suis committentibus Comparuit etiam dictus G Dispensator in iuditio per suffitientem procuratorem scilicet Galfridum de Thorp balliuum suum promittens [] in litteris suis procuratoriis sigillo suo suffitienter probato signatis iudicatum solui Unde audito memorato testamento et diligentius inspecto petierunt dicti executores liberam dispositionem terrarum possessionum reddituum [] ecclesie sancte Marie Oseneie et eiusdem canonicis assignatorum et legatorum tam in parochia de Barthona quam in burgo Oxonie secundum tenorem dicti testamenti sibi sententialiter concedi [dictus autem Galfridus] post plures altercationes confessus est in iure omnia ea que a dictis executoribus petebantur in potestate domini sui esse Co[]nitus [quod cartas] de quibus fiebat mentio exhiberet post multas exhortationes eas nobis exhibuit et ex consensu domini sui G Dispensatoris [liberam dispositionem] uniuersarum terrarum possessionum reddituum predictorum ibi nobis et executoribus concessit secundum testamenti dispositionem tum pro salute domini sui ne contra legitimum testamentum et sancte ecclesie [commodum] agere uideretur tum pro salute anime Iohannis de sancto Iohanne militis que ea [] duobus annis et amplius ultra terminum [statutum et suis executoribus preceper]at ad restituendum ea uero domino scilicet Iohanni clerico Nos autem communicato iurisperitorum consilio et consentientibus executoribus premissis petita uidelicet unum burgagium in Oxonia quod Willelmus pater predicti Iohannis [acquisiuit] de Toraldo in parochia sancti Petri Oxonie uersus orientem item terram illam quam idem Willelmus emit de Rogero Pumpe in parochia sancte Mildride et terram illam angularem quam idem Willelmus emit de Waltero de Brehulle in parochia sancti Iohannis Baptiste cum omnibus pertinentiis dictarum terrarum item molendinum de Barthona cum mesuagio et crofta [] Iohannes clericus habuit uel habere potuit tam in burgo Oxonie quam in parochia de Barthona abbati et canonicis Oseneie iuxta formam testamenti consentiente dicto procuratore sententialiter adiudicauimus Contulimus et corporalem possessionem [] salua domine Ysabelle matri prenominati Iohannis tantum in uita sua [redditu] proueniente de burgagio supramemorato in parochia sancti Petri [uersus orientem quod fuit] Toraldi et salua sustentatione Andree filii memorati Iohannis in domo de Oseneia [ei]dem exhibenda quoad uixerit in habitu [seculari] In quorum [] incarnationis domini MCCXXXI hiis testibus [] magistro Radulfo de Hegham [] Gilberto de Hida [] capellano de Barthona Henrico filio Henrici filii Simeonis Galfrido [de Stock]well Laurentio filio Ade tunc [] [prepositis] Henrico de Barthona clerico
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter