Charter Document - 00340144
Charter Number: 00340144
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1233 - 1234
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1233 - 1234
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Hec est concordia facta in curia domini Regis in Oxon anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis octauo decimo inter Walterum filium Galfridi Aurifabri de Oxon petentem et Iohannem abbatem et Conuentum Osen tenentes de uno mesuagio cum pert in parochia sancte Mildrithe Oxon quod Rogerus Pompe concessit et uendidit Willelmo de sancto Iohanne unde placitum fuit inter eos per breue domini Regis de recto scilicet quod predictus Walterus remisit et quietum clamauit pro se et heredibus suis in perpetuum dicto abbati et Conuentui omne ius et clamium quod unquam habuit uel habere potuit in predicto mesuagio cum pert saluo tamen quod abbas et Conuentus predicti reddent prenominato Waltero et heredibus eius pro predicto mesuagio et eius pert unum denarium ad festum sancti Michaelis annuatim pro omni seruicio et canonicis sancte Fritheswithe quatuor solidos [] de eodem mesuagio et si forte contigerit quod aliquis alius se fecerit heredem Rogeri Pompe et dictos canonicos super dicto mesuagio cum pert in placitum traxerit idem Walterus et heredes sui eosdem defendent et consilium et auxilium fidele prestabunt et si forte dicti canonici Osen per placitum dictum mesuagium perdiderint quicquid idem Walterus uel heredes sui nomine dicti mesuagii de dictis canonicis receperint sine dilacione contradictione eisdem restituent ut hec concordia firma stabilis in perpetuum permaneat partes scriptis huius concordie sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Petro filio Toraldi tunc maiore Oxon Laurencio filio Wydonis Mace tunc prepositis Roberto Oen Philippo Molendinario Stephano filio Henrici filii Simeonis Henrico fratre eius Roberto Mercatore Laurencio Halegod Henrico Purcel multis aliis