utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340159

Charter
Charter Number: 00340159
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1259
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Galfridus filius Petri Thorald de Oxonia et ego Robertus Thorald filius Henrici Thorald dedimus concessimus et liberauimus [] domino Ricardo de Appeltre abbati ecclesie beate Marie de Osen [] totam domum nostram lapideam cum omnibus suis pertinentiis in parochia sancte Mildryde de Oxonia que sita est inter terram que aliquando fuit Iohannis le Taillur ex una parte et terram Willelmi Hendyman ex altera quam domum Petrus Thorald in plena sanitate sua dedit et liberauit duobus filiis suis Galfrido scilicet et Henrico per tale pactum quod si alter eorum decederet sine herede corporis sui pars decedentis accresceret alteri parti qui superstes existeret nec liceret uni parti absque assensu alterius suam partem domus sine alterius partis assensu et consensu uendere uel dare uel inuadiare uel aliquo modo alio alienare Nos uero uolentes predecessori nostro Petro Thorald pro sua gratia rependere gratitudinem pro anima sua et predecessorum nostrorum et heredum et successorum nostrorum animabus de communi nostro assensu uidelicet Galfridi Thorald et Roberti Thorald filii Henrici Thorald predictam domum cum pertinentiis predictis abbati et Canonicis in liberam puram et perpetuam elemosinam confirmauimus habend et tenend prenominatis abbati et Canonicis et eorum successoribus bene et in pace libere et quiete et integre inperpetuum reddendo pro dicta domo capitalibus dominis quinque solidos annuos pro omni seruitio seculari et demando Nos uero [] Et ut [] hiis testibus Petro Folyoth tunc uicecomite Oxon Iohanne de Tywe Gilberto de Hyda Fulcone de Ruycote militibus Ada Feteplace tunc maiore Galfrido de Hengsteseye et Iohanne Pady tunc prepositis Thoma Submuro Waltero Aurifabro Iohanne de Colleshulle Willelmo de O Galfrido Aurifabro Roberto Muner Galfrido le Mercer Henrico Oen Henrico de Gareford Waltero de Osen burgensibus et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter