utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340188

Charter Number: 00340188
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] [frater R] miseratione diuina abbas Osen et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos pro nobis et successoribus nostris concessisse Roberto filio Henrici Tho[rald quod sit in] ser[uitio] domus nostre et sit in camera [abbati]s cum liberis seruientibus suis et habeat in pane et potu et fercul[is] coquine ibidem uel ubicunque fuerit infra curiam sicut unus ex superioribus et liberis seruientibus ipsius abbatis quamdiu uixerit et honeste se habuerit Percipiet etiam idem Robertus per manus bursariorum unam robam per annum contra Natale domini scilicet tunicam et sup[ertunicam] supertunicam predictam cum manitiis et caputium de pretio unius marce et unam tunicam estiualem in estate de pretio duorum solidorum et sex denariorum et unum thabar siue unum herigaud quolibet secundo anno de pretio quinque solidorum Et si contingat quod abbas dare uoluerit robas liberis seruientibus suis idem Robertus habebit robam de secta aliorum seruientium abbatis et cedet in locum predicte robe quam habere debet de liberatione ut superius tactum est Habebit autem tunicam estiualem sicut predictum est Et habebit lineos pannos ter per annum de pretio trium sol et chalones [] parent[is] ipsius Roberti Habebit etiam sotulares de cordewan [] nigras quater per annum unum par hosar[um] de corio bouino de pretio sex solidorum Caltiamenta quidem sua emendabuntur in sutoria nostra cum necesse fuerit Inueniet etiam ei dompnus abbas equitaturam honor[ificam] circa negotia domus Hec omnia habebit [sicut] dictum est quamdiu tenementa et terras que nobis contulit warentizare potuerit Et si aliquis recuperet uersus nos aliquod tenementum uel terras de tenementis et terris que Robertus prenominatus dedit nobis et concessit fiet ei moderata subtractio portionis sue annue quam recipit a nobis per uisum legalium hominum Iurauit Robertus predictus inspectis sacrosanctis ewangeliis fidelitatem domui Oseneye et quod sequetur consilium abbatis et prioris et seniorum domus Si uero contingat quod noluerit uel non possit infra abbatiam manere cessabunt omnia ei prius concessa et percipiet singulis diebus in uilla Oxonie per nuntium suum unam magnam albam micham et unum galonem melioris ceruisie et ad se uestiendum et caltiandum et in omnibus aliis prouidendum tres marcas per annum ad tres terminos uidelicet ad festum Omnium Sanctorum unam marcham et ad Purificationem beate Uirginis unam marcham et ad Hokkeday unam marcham quamdiu poterit n[obis ten]ementa que nobis contulit warentizare In cuius [] dat apud Oseneyam die [] proxima post Annuntiationem dominicam anno domini mcc sexagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter