utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340222

Charter 00340222
Charter Number: 00340222
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1223
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Isabella filia Alexandri quondam de Wotthon concessi [] deo et ecclesie beate Marie de Osen [] totam illam portionem que me contingit et totum clamium et ius quod habui uel habere potui de tenemento quod quondam fuit Willelmi Wodecoc in parochia beate Marie de Oxonia habend et tenend in perpetuum libere et quiete Et ego sacramento interposito fideliter promisi quod huic concessioni nec per me nec per alium contradicam Pro hac autem concessione [] dederunt michi Abbas et Canonici de Osen unam marcam argenti ingressu possessionis et singulis annis quamdiu uixero unam quarterium dabunt cuius medietates erit frumenti et alia ordei Hiis testibus Henrico portario Gileberto de Appellanger Gileberto de Stanes Henrico de Camera et aliis Insuper concesserunt michi singulis annis unam tunicam et unum par sotularium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter