utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340233

Charter
Charter Number: 00340233
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1303
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] Alicia de Abindone priorissa de Litlemor et eiusdem loci Conuentus salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra nos unanimi assensu et consensu tocius capituli nostri concessisse tradidisse [] Iohanni de Warham pargamenario Oxon[] et Iohanne uxori sue et uni puero eorum inter eos legitime procreato quamdiu vixerit et quamdiu unus eorum uixerit unum selarium cum solario et curtilagio cum pert que pertinent ad aulam que vocatur Paschalle excepta parua area decem pedum predicti curtilagii in qua seruientes predicte Priorisse et Conuentus ponere possint scalas et alia instrumenta ad emendacionem predicte aule habend et tenend predictum selarium cum solario curtilagio et pert suis predictis I et I et uni puero eorum quamdiu vixerint successiue de capitalibus dominis feodi illius per seruicia debita et consueta reddendo inde annuatim predictis Priorisse et Conuentui unam dimidiam marcam argenti ad quatuor anni terminos principales pro equali porcione Concedunt etiam predicta Priorissa et Conuentus quod predicti I et I et unus puer eorum quamdiu vixerint vel quamdiu unus eorum vixerit possint de predicto selario solario et curtilagio cum pert disponere et ordinare prout melius viderint sibi expedire Et si contingat quod predicti I et I et eorum puer cui predicta assignare voluerint dum vixerint aliquo modo inped[iantur] pro defectu waranthie predicta Priorissa et Conuentus satisfacient eisdem de omnibus dampnis et expensis competenter simul cum pecunia quam pre manibus dederunt Post decessum vero predictorum I et I et unius pueri eorum predictum selarium cum solario bene edificatum et coopertum cum pert predicte Priorisse et Conuentui sine contradiccione libere reuertantur Pro hac autem [] dederunt nobis predicti I et I unam dimidiam marcam argenti pre manibus Et nos [] Et ut [] hiis testibus r[oberto de Wormenhall] tunc maiore Oxon[] Willelmo de Berncestria et Hugone Cary balliuis Iohanne Wyth Roberto notario Iohanne de Bysshoppestone Iuone ligatore librorum Symone ligatore librorum et aliis Dat[] apud Litlemor[] in crastino sancte Frideswide virginis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxxi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter