utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00340247

Charter 00340247
Charter Number: 00340247
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1237
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes filia Galfridi relicta Willelmi Le Tannur in mea ligia uiduitate et libere potestate concessi dimisi et hac presenti carta mea confirmaui Iohanni Cusin filio meo totam terram meam cum pertinentiis suis illam scilicet que se extendit a uico qui uocatur Schidyerdestrete usque ad uenellam que uocatur Gropecuntelane que terra iacet inter terram que fuit aliquando Iohannis de Brideporte et terram Agathe relicte Thome filii Wyth in Schidyerdestrete ex una parte et ex altera parte inter terram Roberti de Tobbene et terram que fuit aliquando Stephani clerici in Gropecuntelane in parochia sancte Marie in Oxonia habend et tenend sibi et heredibus suis uel assignatis suis uel cuicunque predictam terram dare legare uendere uel assigna[re uoluerit de] me et de heredibus meis in feodo et hereditate in perpetuum libere quiete et integre reddendo inde annuatim pro me et heredibus meis Willelmo Le Tannur et heredibus suis novem denarios ad duos anni terminos scilicet ad festum sancte Marie in Martio quatuor denarios et obolum et ad festum sancti Michelis quatuor denarios et obolum et ecclesie sancte Marie Oxonie duos denarios scilicet ad Natale Domini unum denarium et ad Pascha Domini unum denarium et michi et heredibus meis unum denarium scilicet ad Pascha pro omni seruitio et exactione Et ego Agnes [] Pro hac autem concessione dimissione confirmatione et warantizatione dedit michi predictus Iohannes centum solidos in gersummam Et ut [] hiis testibus Petro filio Toraldi tunc maiore Hugone Faue et Adam Cruste tunc prepositis Galfrido de Stokwelle Thoma filio Walteri sub muro Philippo Pady Iohanne Padi Alano sub muro Roberto Ruffo Adam Fabro Henrico Perle et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter